ANTONINUS

ANTONINUS
I.
ANTONINUS
Archiepiscopus Florentinus eruditione et virtute insignis, legationibus ad varios Pontisices obitis, obiit A. C. 1459. Ab Adriano 6. inter Sanctos esse iuslus, A. C. 1523. Scripsit Summam Theologiae, varia ascetica, et historiam Chronolog. quam Summam historiae vocavit, in 3. partes divisam. Mainardus in vita eius. Spond. A. C. 1459. n. 6.
II.
ANTONINUS
Imperator Romanus cognomentô Pius, regnavit ann. 23. A. C. 138 Successit Hadriano Caesari, a quo pro more adoptatus erat. Pacem coluit, deque omnibus bene mereri studens, exteros Reges, atque populos literis et humanitate in officio continuit. Urbes destructas, aedisciiaque belli flammis consumpta in Insul. Rhodo, Oriente, Africa, et Gallia, reparavit. Mauros, et Barbaros in Britannia repressit, muri ibi obice oppositô. Obiit A. C. 161. aetat. 77. Imperii 22. mens. 7. die 26. Xiphilin. Dion. Lamprid. Spartian. Euseb. Chron. Aurel. Victor. Eutrop. l. 8. Iul. Capitolin. et Oros. l. 7. c. 14. Ei successit sil. Marcus Aurelius Antoninus, cognomentô Philosophus, qui propinquum L. Aurelium Verum, socium Imperii sibi adsumpsit. Per quem feliciter gessit Parthicum bellum: Ipse domi et in urbe Rem publ. curaus. Deinde mortuô Verô, solus imperavit. et in Germanos bene rem gessit: Marcomannos etiam oppressit, et Sarmatas, et Vandalos, et Quados, qui Pannonias invaserant. Hic est ille Antoninus, qui Suida teste, scripsit ἰ???ιου βίου διαγωγὴν βιβλιοις ίβ. Quaeritur
autem, utrum hi sint illi ipsi libri, quorum inscritpio τὰ κκβ᾿ ἑκι τὸν sive de Se ipso. Ita censet Xylander. Et favet huic sententiae, quod et illi libri sint 12. numerô: et Suidas non alius operis meminit, quam eius quod dixi. Amplior tamen Inscriptio est, quae apud Suidam legitur; cum in 12. illis libris, quos hodie habemus, non tain vita Aurelii referatur, quam illustria tradantur Sapientiae praecepta. Quare alicui placere possit sulpicio Casp. Barthii Adversar. l. 51. c. 16. ubi censet, non exstare ipsos Antonini libros, sed excerpta ex iis, qualia veteres Florida sive Laudabilia, Graeci χρήσιμα dixêre. Cui sententiae favere aliquis dixerit, quod in codice ms. qui Romae est, inscribantur εν τῶ καθ᾿. ἑαιτὸν, Gesnerô testante, Sed multo verisimilius est, inquit Voss. l. 2. de Hist. Graec. c. 14. τα καθ´ ἑαι τὸν, idem esse opus, ac illud, quod Suidas appellat, ἰδίου βίου διαγωγὶν, non quasi vitae suae historiam reliquerit, ut vulgo sunt arbitrati: sed quia ideam suae vitae condiderit. Siquidem sunt hi duodecim libri de officio boni Principis, quos scripsit, non ad filium, sicut Cicero tres libros de officiis filio suo misit: sed πρὸς ἑαιτὸν, h. e. ad se ipsum: nempe ut illos assidue legeret, ac secundum eos vitam componeret, ac mores. Opus hoc erutum e Palatina Bibliotheca primus in lucem emisit Conradus Gesnerus. Latine autem vertit Guil. Xylander. Eius postea tralationem ad intudem vocavit Vir Clarissimus Mericus Casaubonus Is. fil. Eruditas praeterea Notas, et Emendationes addidit. Postea vero recensuit, ac perpetuô commentariô illustravit Thom. Gatakerus Londinas, vir κρἱτικώτατος Cantabr. A. C. 1652. At vita illa M. Aurelii Antonini, quae ab Antonio Guevata, Mendonensi Episcopo, et Caesari Carolo V. a Consiliis, Hispanice edita est, eaque e lingua in alias transiata fuit, nihil Antonini habet, sed tota est supposititia, ac genuinus Guevarae ipsius fetus; qui turpiter os oblevit lectori, plane contra officium hominis candidi, maxime Episcopi. Habet interim plurima lectu nec inutilia, nec iniucunda: imprimis vero Principi; unde et Horologium Principum inscribitur. Eidem a quibusdam tribuitur Itinerarium Antonini Augusti, quod post Constantinum videtur editum, aut certe subinde mutatum, novis urbibus
insertis; meminit enim Constantinopoleos. Aliis id Antonino Augusto Geoponicorum scritproi, nonnullis Aethico tribuentibus. Vosl. loc. cit. Vide M. Aurelius, et Titus.
III.
ANTONINUS
Patriarcha Hierosolymit. saeculô 6. Item, Episcopus Ephesi, sacrilegii accusatus, ab Eusebio, Episcopo Valentinopolitano, Godeau Hist. Eccl. l. 4. c. 78. Item, Antoninus Constantinianus, cuius opera 3. tomô Biblioth. Patrum exstant.
IV.
ANTONINUS
cognomen fuit Arriae gentis: Piusque Augustorum primus id gessit; initio quidem ut cognomen, cum adoptatus fuislet a T. Arcio Antonino avo inaterno. Sed, quod prius ipsi cognomen erat, accedente Pti cognomine factum est nomen, dictusque est, T. ANTONIUS PIUS. A Pio transiit eadem appellatio ad Marcum, qui non quasi cognomine, sed ut verô nomine, dictus est MARCUS ANTONINUS. Unde Lamprid. c. 6. Marcus verum nomen Verissimi habuit: sed hoc sublatô atque abolitô, non praenomen Antonini, sed nomen accepit. In Marco autem coepit haec appellatio velut symbolum esse Imperii: quod Imperium cum ille communicâslet Vero, etiam hoc nomen illi detulit, ut subicit statim Capitolin. c. 4. Et Lamprid. quoque non praenomen, sed nomen Antonini ab illo acceptum admonet. Posteriores vero Imperatores, ad Maximinum usque, praenomine hôc usi sunt, tamquam omnibus Augustis debitô; qua de re praeclare disserit Alexander Severus, referente Lampridiô. Ita factum, ut appellatio eadem pro cognomine, nomine et pronomine, diversis temporibus fuerit habita. Casaubon. ad Iul. Capitolin. in M. Antonino Philosopho. loc. cit. Nec omittendum, cum nomen hoc Heliogabali vitiis esset decoloratum, simulque Romanum Imperium dehonestatum, ut loquitur Lamprid. in Alexandro Severo c. 9. huic postea magnô quidem ambitu a Senatu P. Q. fuisle una cum Imperio delatum, sed ab eodem recusatum, ut ibi videre est. Unde idem Auctor bene de Heliogabalo c. 34. Et quoniam hic ultimus Antoniorum fuit, neque postea hoc nomen in Republ. loco Principum frequentatum est, etiam illud addendum est, ne quis error oriatur, quum duos Gordianos narrare coepero, patrem et filum, qui se de Antoniorum genere dici volebant, non nomen in illis primum fuit, sed praenomen. Deinde, ut plerisque in libris invenio, Antonii dicti sunt, non Antonini. Ubi quod de Gordianis habet, non omnino convenire videtur, cum co quod idem in Vita horum c. 9. ait: In plurimis libris invenio et hunc Gordianum et filium eius pariter Imperatores appellatos et Antonino cognominatos: alii vero Antonios. In quibus verbis pro cognomine, nomen Antoniorum ipsis fuisle, innuit; quod et in praecedentib. c. 4. dixit: Iam illud satis constat, quod filium Gordianum nomine, Antonini signô illustravit, quum apud Praefectum Aerarii more Romanô professus filium publicis Actis eius nomen insereret. i. e. filium Gordianum nomine, Antonini signô, i. e. cognomme, illustravit. Sic in Gordiano Iun. c. 17. Antoninum filium suum ipse significari voluit in Senatu, h. e. filium suum cognominari voluit Antoninum. Signum enim cognomen est: Lamprid. in Commodo, c. 11. Pro Decembri Amazonium ex signo ipsius adulatores vocabant. Vopisc. in Aureliano c. 6. Huic signum exercitus opposuerat, manu ad ferrum. Spartian. in Pescennio Nigro, c. 8. Quod intellectum non est, nisi quum Bassianus Antonini, quod verum signum Pirfuit, nomen accepit, etc. Salmas. ad Lamprid. in Antonin. Didumeno c. 4.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Antoninus — ist: Antoninus (Vorname) ein Vorname variante von Antonius einige Heilige, siehe Heiliger Antonius einige Kirchen der Heiligen, siehe Antoniuskirche Römische Kaiser: Titus Aurelius Fulvus Boionius Arrius Antoninus, bekannt als Antoninus Pius… …   Deutsch Wikipedia

  • Antoninus — may refer to:*Antoninus Pius (86–161) or other Antonines, especially Marcus Aurelius *Caracalla (186–217) *Antoninus Liberalis, an ancient Greek grammarian who lived between the first and third centuries AD *Antoninus (philosopher), Neoplatonist… …   Wikipedia

  • Antonīnus [1] — Antonīnus, Name zweier röm. Kaiser: 1) A. Pius, mit welchen beiden Namen er gewöhnlich benannt wird, eigentlich Titus Aurelius Fulvus Bojonius A. Pius, Sohn des Titus Aurelius Fulvus, geb. 86 n. Chr. in Lanuvium, gest. 161. Erzogen in Lorium,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Antonīnus — Antonīnus. I. Römische Kaiser: 1) Tit. Aurelius Fulvius Bojonius A. Pius, geb. 86 n. Chr. in einer Villa bei Lanuvium, Sohn des Aurelius Fulvius u. der Arria Fadilla, war erst einer der 4 Verwalter Italiens, dann Proconsul von Asien; vom Kaiser… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Antoninus — Antonīnus, Marcus Aurelius, der Philosoph, eigentlich Annius Verus, gewöhnlich Marc Aurēl genannt, einer der besten röm. Kaiser, geb. 121 n. Chr., Gemahl der jüngern Faustina, bestieg 161 nach Antoninus Pius, seinem Adoptiv und Schwiegervater,… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Antonīnus [2] — Antonīnus, der heilige, geb. 1389 in Florenz, Dominikaner, wurde, nachdem er auf dem Florentiner Konzil (1439) eine Rolle gespielt, 1446 Erzbischof in seiner Vaterstadt, als welcher er, hochverehrt wegen seiner Leistungen als Seelsorger und… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Antoninus — (Marc. Annius Verus Aurelius), gewöhnlich Marcus Aurelius genannt, Adoptivsohn des vorigen, geb. 121, regierte von 161–180 n. Chr., in fortwährendem Kampfe mit den Parthern und den Germanen, st. 180 n. Chr. zu Vindobona (Wien) auf einem Feldzuge… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Antoninus, St. — Antoninus, St., geb. 1389 zu Florenz, Dominikaner, Erzbischof von Florenz, ausgezeichnet durch Gelehrsamkeit, Enthaltsamkeit und Wohlthätigkeit, starb 1459; Gedächtn. 2. Mai …   Herders Conversations-Lexikon

  • Antoninus — [an΄tə nī′nəs] Marcus Aurelius see AURELIUS Marcus …   English World dictionary

  • Antoninus, S. (7) — 7S. Antoninus (Antonius), Aëp. (2. al. 10. Mai). Der hl. Antoninus – eigentlich Antonius, aber wegen seiner kleinen Gestalt Antoninus d.i. der kleine Anton genannt – Erzbischof von Florenz, wurde in dieser Stadt im Jahre 1389 von angesehenen… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”